Tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae, in sorte Nephthalim maritima. Sed non placuerunt regi Tyrio, licet a Tyro non procul essent positae, et appellavit eam terram Chabul, quod lingua Phoenicum sonat displicere, et tunc primum terra illa vocata est Galilaea gentium, non quod ibi gentes habitarent, sed quia sub ditione regis gentilis erat. Refert Josephus Menandrum Phoenice historiographum scripsisse quod Salomon et Hiram mutuo sibi scripserunt aenigmata et figuras, quae qui non solveret certam daret alteri pensionem. Cumque arctaretur Hiram in solutione, consulebat Tyrium juvenem Abdemium Abdemonis filium, quia omnia de facili explicabat.